Browse Chants
Displaying 1-45 of 45 chantsSiglum | Folio | Incipit / Full text | Feast | CantusID | Mode | |||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
A-KN CCl 1018 | 110v | 1 |
Laetare mater nostra Jerusalem quia
Laetare mater nostra Jerusalem quia rex tuus dispensatorem strenuum et civem fidelissimum de servitute Babylonis tibi redemit Augustinum |
Augustini | V | A | 1 | 202821 | 1 | Image |
A-KN CCl 1018 | 110v | 2 |
Hujus mater devotissima quem carne
Hujus mater devotissima quem carne prius pepererat mundo caritatis visceribus post modum multo semine lacrimarum genuit Christo |
Augustini | V | A | 2 | 202284 | 2 | Image |
A-KN CCl 1018 | 111r | 1 |
Distulit tamen diu baptismi gratiam
Distulit tamen diu baptismi gratiam quia tumens inanis philosophia volebat humana ratione comprehendere quod pia mens vivacitate fidei nititur apprehendere |
Augustini | V | A | 3 | 201273 | 3 | Image |
A-KN CCl 1018 | 111r | 2 |
Surgens autem post multos circuitus
Surgens autem post multos circuitus errorum circuibat civitatem per vidos et plateas quaerendo verum animae virum pro quo ne moreretur dignum judicare mori ut ejus semper inhereret amori |
Augustini | V | A | 4 | 204821 | 4 | Image |
A-KN CCl 1018 | 111r | 3 |
Inventus igitur a custodibus civitatis
Inventus igitur a custodibus civitatis et pallio vetustatis exutus diligenter pertractata cum illis veritate quam desiderabat invenit et castis ejus amplexibus ardenter inhaesit |
Augustini | V | A | 5 | 202633 | 5 | Image |
A-KN CCl 1018 | 111v | 1 |
Verbum dei*
Verbum dei* |
Augustini | V | R | 602427 | * | Image | |
A-KN CCl 1018 | 111v | 2 |
Alme*
Alme* |
Augustini | V | H | 830023 | * | Image | |
A-KN CCl 1018 | 111v | 3 |
Adest dies celebris quo solutus
Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus assumptus est ab angelis ubi gaudet cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quem praedixerunt mystica fecit nobis perviam post quos secunda dispensandi verbi dei primus refulsit gratia |
Augustini | V | A | M | 200121 | 1 | Image |
A-KN CCl 1018 | 111v | 4 |
Magnus dominus et laudabilis valde
Magnus dominus et laudabilis valde et sapientiae ejus non est numerus qui de tenebris gentium lumen ecclesiae suae vocavit Augustinum |
Augustini | M | I | 100192 | 2 | Image | |
A-KN CCl 1018 | 112r | 1 |
Aperuit Augustinus codicem apostolicum et
Aperuit Augustinus codicem apostolicum et cojectis oculis ad primum capitulum legit induimini dominum Jesum Christum et statim quasi infusa luce securitatis ab eo omnes dubietatis tenebrae diffugerunt |
Augustini | M | A | 1.1 | 200333 | 2 | Image |
A-KN CCl 1018 | 112r | 2 |
Insinuavit ergo per litteras sancto
Insinuavit ergo per litteras sancto viro Ambrosio praesens votum sicum ut moneret quid sibi de libris sanctis legendum esset quo percipiendae Christianae gratiae aptior fieret atque paratior |
Augustini | M | A | 1.2 | 202573 | 2 | Image |
A-KN CCl 1018 | 112v | 1 |
At ille jussit Isaiam prophetam
At ille jussit Isaiam prophetam quo prae ceteris evangelii vocationisque gentium sit pronuntiator apertior |
Augustini | M | A | 1.3 | 200391 | 3 | Image |
A-KN CCl 1018 | 112v | 2 |
Invenit se Augustinus longe esse
Invenit se Augustinus longe esse a deo in regione dissimilitudines tamquam audiret vocem dei de excelso cibus sum grandium cresce et manducabis me |
Augustini | M | R | 1.1 | 601227 | 1 | Image |
A-KN CCl 1018 | 112v | 3 |
Nec tu me mutabis in
Nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae sed tu mutaberis in me |
Augustini | M | V | 01 | 601227a | 1S | Image |
A-KN CCl 1018 | 112v | 4 |
Sensit igitur et expertus est
Sensit igitur et expertus est non esse mirum quod palato non sano paena est panis qui sano est suavis et oculis aegris odiosa lux quae puris est amabilis |
Augustini | M | R | 1.2 | 602189 | 2 | Image |
A-KN CCl 1018 | 113r | 1 |
Propter iniquitatem corripuisti hominem et
Propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus |
Augustini | M | V | 01 | 602189a | 2 | Image |
A-KN CCl 1018 | 113r | 2 |
Dum vero invisibilia dei per
Dum vero invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspexit sed aciem fingere non valuit quia non secum ferebat nisi amantem memoriam et quasi olfacta desiderantem quae commedere nondum posset |
Augustini | M | R | 1.3 | 600687 | 3 | Image |
A-KN CCl 1018 | 113r | 3 |
Quid autem sacramenti haberet verbum
Quid autem sacramenti haberet verbum caro factum est nec suspicari quidem poterat |
Augustini | M | V | 01 | 600687a | 3 | Image |
A-KN CCl 1018 | 113r | 4 |
Verumtamen primam hujus lectionem non
Verumtamen primam hujus lectionem non intellegens totumque talem arbitrans distulit repetendum exercitacior in dominico eloquio |
Augustini | M | A | 2.1 | 205165 | 4 | Image |
A-KN CCl 1018 | 113v | 1 |
Inde ubi tempus advenit quo
Inde ubi tempus advenit quo nomen eum dare oportebat relicto rure Mediolanum remeans baptizatus est a beato Ambrosio fugitque ab eo sollicitudo vitae praeteritae |
Augustini | M | A | 2.2 | 202527 | 5 | Image |
A-KN CCl 1018 | 113v | 2 |
Nec satiabatur illis diebus dulcedine
Nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabilis considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani |
Augustini | M | A | 2.3 | 203230 | 6 | Image |
A-KN CCl 1018 | 113v | 3 |
Itaque avidissime legere coepit prae
Itaque avidissime legere coepit prae ceteris apostolum Paulum et perierunt illae quaestiones in quibus aliquando visus est ei adversari testimoniis legis et prophetarum textus sermonum dei |
Augustini | M | R | 2.1 | 601257 | 4 | Image |
A-KN CCl 1018 | 114r | 1 |
Et apparuit ei una facies
Et apparuit ei una facies eloquiorum castrorum et exsultare cum tremore didicit |
Augustini | M | V | 01 | 601257a | 4 | Image |
A-KN CCl 1018 | 114r | 2 |
Misit ergo dominus in mentem
Misit ergo dominus in mentem ejus visumque bonum in conspectu ejus pergere ad Simplicianum qui ei bonus apparebat servus dei et lucebat in eo gratia divina |
Augustini | M | R | 2.2 | 601440 | 5 | Image |
A-KN CCl 1018 | 114r | 3 |
Audierat enim quod a juventute
Audierat enim quod a juventute sua devotissime deo viveret et vere sic erat |
Augustini | M | V | 01 | 601440a | 5S | Image |
A-KN CCl 1018 | 114r | 4 |
Volebat enim conferenti aestus suos
Volebat enim conferenti aestus suos ut proferret quis esset aptus modus vivendi sic affecto ut ipse erat ad ambulandum in via dei in qua alius sic alius sic ibat |
Augustini | M | R | 2.3 | 602527 | 6 | Image |
A-KN CCl 1018 | 114v | 1 |
Dispicebat ei quidquid agebatur in
Dispicebat ei quidquid agebatur in saeculo prae dulcedine dei et decore domus ejus quam dilexi |
Augustini | M | V | 01 | 602527a | 6S | Image |
A-KN CCl 1018 | 114v | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Augustini | M | V | 02 | 909000 | 6S | Image |
A-KN CCl 1018 | 114v | 3 |
Flebat igitur uberrime in hymnis
Flebat igitur uberrime in hymnis et canticis suave sonantis ecclesiae vocibus vehementer affectus |
Augustini | M | A | 3.1 | 201846 | 7 | Image |
A-KN CCl 1018 | 114v | 4 |
Voces igitur ille influebant auribus
Voces igitur ille influebant auribus ejus et eliquebatur veritas in cor ejus et currebant lacrimae ejus et bene illi erat cum illis |
Augustini | M | A | 3.2 | 205315 | 8 | Image |
A-KN CCl 1018 | 114v | 5 |
Adjunctus inde Nebridio et Euodio
Adjunctus inde Nebridio et Euodio remeabat ad Africam quaerens quis eos ad bene videndum locus haberet utilius sed cum esset apud Ostia Uberina pia mater ejus defuncta est |
Augustini | M | A | 3.3 | 200147 | 1 | Image |
A-KN CCl 1018 | 115r | 1 |
Vulneraverat caritas Christi cor ejus
Vulneraverat caritas Christi cor ejus et gestabat verba ejus in visceribus quasi sagittas acutas et exempla servorum dei quos de mortuis vivos fecerat tamquam carbones vastatores |
Augustini | M | R | 3.1 | 602540 | 7 | Image |
A-KN CCl 1018 | 115r | 2 |
Ascendenti a convalle plorationis et
Ascendenti a convalle plorationis et cantanti canticum graduum dederat sagittas acutas |
Augustini | M | V | 01 | 602540a | 7S | Image |
A-KN CCl 1018 | 115r | 3 |
Accepta baptismi gratia positus apud
Accepta baptismi gratia positus apud Ostiam Tiberina cum matre sua colloquebantur soli valde dulciter et inhiabant ore cordis pariter in superna fluenta fontis vitae vilescebatque mundus iste inter verba cum dilectionibus suis |
Augustini | M | R | 3.2 | 600022 | 8 | Image |
A-KN CCl 1018 | 115v | 1 |
Tunc ait illa fili mi
Tunc ait illa fili mi nulla re jam delector in hac vita cum te contempta felicitate terrena videam servum Christi |
Augustini | M | V | 01 | 600022a | 8S | Image |
A-KN CCl 1018 | 115v | 2 |
Verbum dei usque ad ipsam
Verbum dei usque ad ipsam suam aegritudinem in praetermisse alacriter et fortiter sanamente sanoque consilio in sancta ecclesia praedicabat membris omnibus sui corporis incolumis integro aspectu atque auditu coram positis fratribus et orantibus dormivit cum patribus suis |
Augustini | M | R | 3.3 | 602427 | 1 | Image |
A-KN CCl 1018 | 116r | 1 |
Testamentum nullum fecit quia unde
Testamentum nullum fecit quia unde faceret pauper Christi non habuit |
Augustini | M | V | 01 | 602427a | 1S | Image |
A-KN CCl 1018 | 116r | 2 |
Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
|
Augustini | M | V | 02 | 909000 | 1S | Image |
A-KN CCl 1018 | 116r | 3 |
Post mortem matris reversus est
Post mortem matris reversus est Augustinus ad agros proprios ubi cum amicis jejuniis et orationibus vacans scribebat libros et docebat indoctos |
Augustini | L | A | 1 | 203889 | 2 | Image |
A-KN CCl 1018 | 116r | 4 |
Comperta autem ejus fama beatus
Comperta autem ejus fama beatus Valerius Hipponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et licet invitum presbyterum ordinavit |
Augustini | L | A | 2 | 200834 | 4 | Image |
A-KN CCl 1018 | 116v | 1 |
Factus Augustinus presbyter monasterium clericorum
Factus Augustinus presbyter monasterium clericorum mox instituit et coepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constitutam |
Augustini | L | A | 3 | 201783 | 6 | Image |
A-KN CCl 1018 | 116v | 2 |
Sanctus autem Valerius ordinator ejus
Sanctus autem Valerius ordinator ejus exsultabat uberius hominem sibi talem datum divinitus qui in doctrina sana aedificare ecclesiam esset idoneus |
Augustini | L | A | 4 | 204493 | 8 | Image |
A-KN CCl 1018 | 116v | 3 |
Eodem tempore Fortunatus presbyter Manicheorum
Eodem tempore Fortunatus presbyter Manicheorum versucia plurimos seducebat quem sanctus Augustinus in conventu omnium disputans publice superabat |
Augustini | L | A | 5 | 201565 | 7 | Image |
A-KN CCl 1018 | 117r | 1 |
In diebus ejus obsessa est
In diebus ejus obsessa est civitas Hipponensis ab exercitu barbarorum inter quae mala fuerunt Augustino lacrimae suae panes die ac nocte atque sub hoc eventu ad extremam horam veniens obdormivit in pace |
Augustini | L | A | B | 202402 | 5 | Image |
A-KN CCl 1018 | 117r | 2 |
Hodie gloriosus pater Augustinus dissoluta
Hodie gloriosus pater Augustinus dissoluta hujus habitationis domo domum non manu facta accepit in caelis quam sibi cooperante dei gratia manu lingua fabre fecit in terris ubi jam quod sitivit in aeternum gustat aeternum decoratus una stola securusque de reliqua |
Augustini | V2 | A | M | 202233 | 3 | Image |